Mosaico decorativo

Talált 8600 Eredmények: Dom

  • faciamque mirabilem in die illa terram Gessen in qua populus meus est ut non sint ibi muscæ et scias quoniam ego Dominus in medio terræ (Liber Exodus 8, 22)

  • fecitque Dominus ita et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum ejus et in omnem terram Ægypti corruptaque est terra ab hujuscemodi muscis (Liber Exodus 8, 24)

  • et ait Moses non potest ita fieri abominationes enim Ægyptiorum immolabimus Domino Deo nostro quod si mactaverimus ea quæ colunt Ægyptii coram eis lapidibus nos obruent (Liber Exodus 8, 26)

  • via trium dierum pergemus in solitudine et sacrificabimus Domino Deo nostro sicut præceperit nobis (Liber Exodus 8, 27)

  • dixitque Pharao ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto verumtamen longius ne abeatis rogate pro me (Liber Exodus 8, 28)

  • et ait Moses egressus a te orabo Dominum et recedet musca a Pharaone et a servis et a populo ejus cras verumtamen noli ultra fallere ut non dimittas populum sacrificare Domino (Liber Exodus 8, 29)

  • egressusque Moses a Pharao oravit Dominum (Liber Exodus 8, 30)

  • dixit autem Dominus ad Mosen ingredere ad Pharaonem et loquere ad eum hæc dicit Dominus Deus Hebræorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 9, 1)

  • et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quæ pertinent ad filios Israël (Liber Exodus 9, 4)

  • constituitque Dominus tempus dicens cras faciet Dominus verbum istud in terra (Liber Exodus 9, 5)

  • fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum de animalibus vero filiorum Israël nihil omnino periit (Liber Exodus 9, 6)

  • et dixit Dominus ad Mosen et Aaron tollite plenas manus cineris de camino et spargat illud Moses in cælum coram Pharao (Liber Exodus 9, 8)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina