Talált 8600 Eredmények: Dom
cadensque Joab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi et dixit Joab hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis domine mi rex fecisti enim sermonem servi tui (Liber II Samuelis 14, 22)
dixit autem rex revertatur in domum suam et faciem meam non videat reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit (Liber II Samuelis 14, 24)
surrexitque Joab et venit ad Absalom in domum ejus et dixit quare succenderunt servi tui segetem meam igni (Liber II Samuelis 14, 31)
post quattuor autem annos dixit Absalom ad regem vadam et reddam vota mea quæ vovi Domino in Hebron (Liber II Samuelis 15, 7)
vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriæ dicens si reduxerit me Dominus in Hierusalem sacrificabo Domino (Liber II Samuelis 15, 8)
dixeruntque servi regis ad eum omnia quæcumque præceperit dominus noster rex libenter exsequimur servi tui (Liber II Samuelis 15, 15)
egressus est ergo rex et universa domus ejus pedibus suis et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum (Liber II Samuelis 15, 16)
egressusque rex et omnis Israël pedibus suis stetit procul a domo (Liber II Samuelis 15, 17)
et respondit Ethai regi dicens vivit Dominus et vivit dominus meus rex quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex sive in morte sive in vita ibi erit servus tuus (Liber II Samuelis 15, 21)
et dixit rex ad Sadoc reporta arcam Dei in urbem si invenero gratiam in oculis Domini reducet me et ostendet mihi eam et tabernaculum suum (Liber II Samuelis 15, 25)
nuntiatum est autem David quod et Ahitofel esset in coniuratione cum Absalom dixitque David infatua quæso consilium Ahitofel Domine (Liber II Samuelis 15, 31)
cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum ecce occurrit ei Husai Arachites scissa veste et terra pleno capite (Liber II Samuelis 15, 32)