Mosaico decorativo

Talált 8600 Eredmények: Dom

  • et vocavit Dominus Samuhel qui respondens ait ecce ego (Liber I Samuelis 3, 4)

  • et adiecit Dominus vocare rursum Samuhel consurgensque Samuhel abiit ad Heli et dixit ecce ego quia vocasti me qui respondit non vocavi te fili mi revertere et dormi (Liber I Samuelis 3, 6)

  • porro Samuhel necdum sciebat Dominum neque revelatus fuerat ei sermo Domini (Liber I Samuelis 3, 7)

  • et adiecit Dominus et vocavit adhuc Samuhel tertio qui consurgens abiit ad Heli (Liber I Samuelis 3, 8)

  • et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus tuus abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suo (Liber I Samuelis 3, 9)

  • et venit Dominus et stetit et vocavit sicut vocaverat secundo Samuhel Samuhel et ait Samuhel loquere quia audit servus tuus (Liber I Samuelis 3, 10)

  • et dixit Dominus ad Samuhel ecce ego facio verbum in Israël quod quicumque audierit tinnient ambæ aures ejus (Liber I Samuelis 3, 11)

  • in die illo suscitabo adversum Heli omnia quæ locutus sum super domum ejus incipiam et conplebo (Liber I Samuelis 3, 12)

  • prædixi enim ei quod judicaturus essem domum ejus in æternum propter iniquitatem eo quod noverat indigne agere filios suos et non corripuit eos (Liber I Samuelis 3, 13)

  • idcirco juravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus usque in æternum (Liber I Samuelis 3, 14)

  • dormivit autem Samuhel usque mane aperuitque ostia domus Domini et Samuhel timebat indicare visionem Heli (Liber I Samuelis 3, 15)

  • indicavit itaque ei Samuhel universos sermones et non abscondit ab eo et ille respondit Dominus est quod bonum est in oculis suis faciat (Liber I Samuelis 3, 18)


"Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece." São Padre Pio de Pietrelcina