Mosaico decorativo

Talált 8600 Eredmények: Dom

  • factum est ergo cum illa multiplicaret preces coram Domino ut Heli observaret os ejus (Liber I Samuelis 1, 12)

  • respondens Anna nequaquam inquit domine mi nam mulier infelix nimis ego sum vinumque et omne quod inebriare potest non bibi sed effudi animam meam in conspectu Domini (Liber I Samuelis 1, 15)

  • et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino reversique sunt et venerunt in domum suam Ramatha cognovit autem Helcana Annam uxorem suam et recordatus est ejus Dominus (Liber I Samuelis 1, 19)

  • et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen ejus Samuhel eo quod a Domino postulasset eum (Liber I Samuelis 1, 20)

  • ascendit autem vir Helcana et omnis domus ejus ut immolaret Domino hostiam sollemnem et votum suum (Liber I Samuelis 1, 21)

  • et Anna non ascendit dixit enim viro suo non vadam donec ablactetur infans et ducam eum et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi jugiter (Liber I Samuelis 1, 22)

  • et ait ei Helcana vir suus fac quod bonum tibi videtur et mane donec ablactes eum precorque ut impleat Dominus verbum suum mansit ergo mulier et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte (Liber I Samuelis 1, 23)

  • et adduxit eum secum postquam ablactaverat in vitulis tribus et tribus modiis farinæ et amphora vini et adduxit eum ad domum Domini in Silo puer autem erat adhuc infantulus (Liber I Samuelis 1, 24)

  • et ait obsecro mi domine vivit anima tua domine ego sum illa mulier quæ steti coram te hic orans Dominum (Liber I Samuelis 1, 26)

  • pro puero isto oravi et dedit Dominus mihi petitionem meam quam postulavi eum (Liber I Samuelis 1, 27)

  • idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit accommodatus Domino et adoraverunt ibi Dominum et oravit Anna et ait (Liber I Samuelis 1, 28)

  • exultavit cor meum in Domino exaltatum est cornu meum in Domino dilatatum est os meum super inimicos meos quia lætata sum in salutari tuo (Liber I Samuelis 2, 1)


"As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam". São Padre Pio de Pietrelcina