Talált 8600 Eredmények: Dom
scripsitque omnia verba hæc in volumine legis Dei et tulit lapidem pergrandem posuitque eum subter quercum quæ erat in sanctuario Domini (Liber Iosue 24, 26)
et dixit ad omnem populum en lapis iste erit vobis in testimonium quod audierit omnia verba Domini quæ locutus est vobis ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro (Liber Iosue 24, 27)
et post hæc mortuus est Josue filius Nun servus Domini centum decem annorum (Liber Iosue 24, 29)
servivitque Israël Domino cunctis diebus Josue et seniorum qui longo vixerunt tempore post Josue et qui noverant omnia opera Domini quæ fecerat in Israël (Liber Iosue 24, 31)
post mortem Josue consuluerunt filii Israël Dominum dicentes quis ascendet ante nos contra Chananeum et erit dux belli (Liber Iudicum 1, 1)
dixitque Dominus Judas ascendet ecce tradidi terram in manus ejus (Liber Iudicum 1, 2)
ascenditque Judas et tradidit Dominus Chananeum ac Ferezeum in manus eorum et percusserunt in Bezec decem milia virorum (Liber Iudicum 1, 4)
fuitque Dominus cum Juda et montana possedit nec potuit delere habitatores vallis quia falcatis curribus abundabant (Liber Iudicum 1, 19)
domus quoque Joseph ascendit in Bethel fuitque Dominus cum eis (Liber Iudicum 1, 22)
habitavitque in monte Hares quod interpretatur testaceo in Ahilon et Salabim et adgravata est manus domus Joseph factusque est ei tributarius (Liber Iudicum 1, 35)
ascenditque angelus Domini de Galgal ad locum Flentium et ait eduxi vos de Ægypto et introduxi in terram pro qua juravi patribus vestris et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum (Liber Iudicum 2, 1)
cumque loqueretur angelus Domini verba hæc ad omnes filios Israël elevaverunt vocem suam et fleverunt (Liber Iudicum 2, 4)