Talált 8600 Eredmények: Dom
non immolabis Domino Deo tuo bovem et ovem in quo est macula aut quippiam vitii quia abominatio est Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 17, 1)
cum repperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediantur pactum illius (Liber Deuteronomii 17, 2)
si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non lepram et judicum intra portas tuas videris verba variari surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 17, 8)
et facies quodcumque dixerint qui præsunt loco quem elegerit Dominus et docuerint te (Liber Deuteronomii 17, 10)
qui autem superbierit nolens obœdire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo et decreto judicis morietur homo ille et auferes malum de Israël (Liber Deuteronomii 17, 12)
cum ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes (Liber Deuteronomii 17, 14)
eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum non poteris alterius gentis hominem regem facere qui non sit frater tuus (Liber Deuteronomii 17, 15)
cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Ægyptum equitatus numero sublevatus præsertim cum Dominus præceperit vobis ut nequaquam amplius per eandem viam revertamini (Liber Deuteronomii 17, 16)
et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitæ suæ ut discat timere Dominum Deum suum et custodire verba et cærimonias ejus quæ lege præcepta sunt (Liber Deuteronomii 17, 19)
non habebunt sacerdotes et Levitæ et omnes qui de eadem tribu sunt partem et hereditatem cum reliquo Israël quia sacrificia Domini et oblationes ejus comedent (Liber Deuteronomii 18, 1)
et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum Dominus enim ipse est hereditas eorum sicut locutus est illis (Liber Deuteronomii 18, 2)
ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis ut stet et ministret nomini Domini ipse et filii ejus in sempiternum (Liber Deuteronomii 18, 5)