Talált 1359 Eredmények: Dixit
tunc respondit Tobias et dixit audio quia tradita est viris septem et mortui sunt sed et hæc audivi quia dæmonium illos occidit (Liber Thobis 6, 14)
tunc angelus Rafaël dixit ei audi me et ostendam tibi qui sunt quibus prævalere potest dæmonium (Liber Thobis 6, 16)
intuensque Tobiam Raguhel dixit Annæ uxori suæ quam similis est juvenis iste consobrino meo (Liber Thobis 7, 2)
dixit illis Raguhel nostis Tobiam fratrem meum qui dixerunt novimus (Liber Thobis 7, 4)
cumque multa bona loquerentur de eo dixit angelus ad Raguhel Tobias de quo interrogas pater hujus est (Liber Thobis 7, 5)
dixit benedictio sit tibi fili mi quia boni et optimi viri filius es (Liber Thobis 7, 7)
Tobias dixit hic ego hodie non manducabo neque bibam nisi prius petitionem meam confirmes et promittas mihi dare Sarram filiam tuam (Liber Thobis 7, 10)
dixit ei angelus noli timere dare illam isti quoniam huic timenti Deum debetur coniux filia tua propterea alius non potuit habere illam (Liber Thobis 7, 12)
tunc dixit Raguhel non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit (Liber Thobis 7, 13)
dixit itaque Sarra miserere nobis Domine miserere nobis et consenescamus ambo pariter sani (Liber Thobis 8, 10)
cumque parassent fossam reversus ad uxorem suam Raguhel dixit (Liber Thobis 8, 13)
uxori autem suæ dixit ut instrueret convivium et præpararet omnia quæ in cibos erant iter agentibus necessaria (Liber Thobis 8, 21)