Talált 891 Eredmények: Dio
verecundiora patris discoperuerunt in te inmunditiam menstruatæ humiliaverunt in te (Prophetia Ezechielis 22, 10)
ecce conplosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti et super sanguinem qui effusus est in medio tui (Prophetia Ezechielis 22, 13)
fili hominis versa est mihi domus Israël in scoriam omnes isti æs et stagnum et ferrum et plumbum in medio fornacis scoria argenti facti sunt (Prophetia Ezechielis 22, 18)
et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei et conflabimini in medio ejus (Prophetia Ezechielis 22, 21)
ut conflatur argentum in medio fornacis sic eritis in medio ejus et scietis quia ego Dominus effuderim indignationem meam super vos (Prophetia Ezechielis 22, 22)
coniuratio prophetarum in medio ejus sicut leo rugiens capiensque prædam animam devoraverunt opes et pretium acceperunt viduas ejus multiplicaverunt in medio illius (Prophetia Ezechielis 22, 25)
sacerdotes ejus contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea inter sanctum et profanum non habuere distantiam et inter pollutum et mundum non intellexerunt et a sabbatis meis averterunt oculos suos et coinquinabar in medio eorum (Prophetia Ezechielis 22, 26)
principes ejus in medio illius quasi lupi rapientes prædam ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectanda lucra (Prophetia Ezechielis 22, 27)
ipsi discoperuerunt ignominiam ejus filios et filias illius tulerunt et ipsam occiderunt gladio et factæ sunt famosæ mulieres et judicia perpetrarunt in ea (Prophetia Ezechielis 23, 10)
et ponam zelum meum in te quem exercent tecum in furore nasum tuum et aures tuas præcident et quæ remanserint gladio concident ipsi filios tuos et filias tuas capient et novissimum tuum devorabitur igni (Prophetia Ezechielis 23, 25)
et agent tecum in odio et tollent omnes labores tuos et dimittent te nudam et ignominia plenam revelabitur ignominia fornicationum tuarum scelus tuum et fornicationes tuæ (Prophetia Ezechielis 23, 29)
cumque immolarent filios suos idolis suis et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud etiam hæc fecerunt in medio domus meæ (Prophetia Ezechielis 23, 39)