Talált 891 Eredmények: Dio
ideo hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad te et ipse ego faciam in medio tui judicia in oculis gentium (Prophetia Ezechielis 5, 8)
ideo patres comedent filios in medio tui et filii comedent patres suos et faciam in te judicia et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum (Prophetia Ezechielis 5, 10)
tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in medio tui et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post eos (Prophetia Ezechielis 5, 12)
et cadet interfectus in medio vestri et scietis quoniam ego Dominus (Prophetia Ezechielis 6, 7)
hæc dicit Dominus Deus percute manu tua et adlide pedem tuum et dic eheu ad omnes abominationes malorum domus Israël qui gladio fame peste ruituri sunt (Prophetia Ezechielis 6, 11)
qui longe est peste morietur qui autem prope gladio corruet et qui relictus fuerit et obsessus fame morietur et conpleam indignationem meam in eis (Prophetia Ezechielis 6, 12)
et scietis quia ego Dominus cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum in circuitu ararum vestrarum in omni colle excelso in cunctis summitatibus montium et subtus omne lignum nemorosum et subtus universam quercum frondosam locum ubi accenderunt tura redolentia universis idolis suis (Prophetia Ezechielis 6, 13)
et non parcet oculus meus super te et non miserebor sed vias tuas ponam super te et abominationes tuæ in medio tui erunt et scietis quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 7, 4)
et non parcet oculus meus neque miserebor sed vias tuas inponam tibi et abominationes tuæ in medio tui erunt et scietis quia ego sum Dominus percutiens (Prophetia Ezechielis 7, 9)
gladius foris pestis et fames intrinsecus qui in agro est gladio morietur et qui in civitate pestilentia et fame devorabuntur (Prophetia Ezechielis 7, 15)
et septuaginta viri de senioribus domus Israël et Hiezonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas et unusquisque habebat turibulum in manu sua et vapor nebulæ de ture consurgebat (Prophetia Ezechielis 8, 11)
et ecce sex viri veniebant de via portæ superioris quæ respicit ad aquilonem et uniuscujusque vas interitus in manu ejus vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis et atramentarium scriptoris ad renes ejus et ingressi sunt et steterunt juxta altare æreum (Prophetia Ezechielis 9, 2)