Talált 891 Eredmények: Dio
qui eduxit Israël de medio eorum quoniam in æternum misericordia ejus (Liber Psalmorum 135, 11)
in salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra (Liber Psalmorum 136, 2)
si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam et salvum me fecit dextera tua (Liber Psalmorum 137, 7)
perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi (Liber Psalmorum 138, 22)
qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno (Liber Psalmorum 143, 10)
vasa gloriæ ejus captiva abducta sunt trucidati sunt juvenes ejus in plateis et juvenes ejus ceciderunt gladio inimicorum (Liber I Maccabaeorum 2, 9)
et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigans et succinxit se arma bellica sua in prœliis et protegebat castra gladio suo (Liber I Maccabaeorum 3, 3)
et cum dies factus esset apparuit Judas in campo cum tribus milibus virorum tantum quia tegumenta et gladios non habebant (Liber I Maccabaeorum 4, 6)
novissimi autem ceciderunt gladio et persecuti sunt eos usque Gesoron et usque in campos Idumeæ et Azoti et Jamniæ et ceciderunt ex illis ad tria milia virorum (Liber I Maccabaeorum 4, 15)
deice eos gladio diligentium te et conlaudent te omnes qui noverunt nomen tuum in hymnis (Liber I Maccabaeorum 4, 33)
et statuit Judas et fratres ejus et universa ecclesia Israël ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vicesima mensis casleu cum lætitia et gaudio (Liber I Maccabaeorum 4, 59)
et ascenderunt in montem Sion cum lætitia et gaudio et obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace (Liber I Maccabaeorum 5, 54)