Talált 891 Eredmények: Dio
erige brachium tuum sicut ab initio et adlide virtutem eorum in virtute tua cadat virtus eorum in iracundiam tuam qui promittunt se violare sancta tua et polluere tabernaculum honoris tui et deicere gladio suo cornu altaris tui (Liber Iudith 9, 11)
fac Domine ut gladio proprio ejus superbia amputetur (Liber Iudith 9, 12)
ut probes quia ita est ecce caput Holofernis qui in contemptu superbiæ suæ Deum Israël contempsit et tibi interitum minabatur dicens cum captus fuerit populus Israël gladio perforari præcipiam latera tua (Liber Iudith 13, 28)
qui posuit castra sua in medio populi sui ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum (Liber Iudith 16, 4)
dixit se incensurum fines meos et juvenes meos occisurum gladio infantes meos dare in prædam et virgines in captivitatem (Liber Iudith 16, 6)
dies autem tertiusdecimus mensis adar unus apud omnes interfectionis fuit et quartodecimo die cædere desierunt quem constituerunt esse sollemnem ut in eo omni deinceps tempore vacarent epulis gaudio atque conviviis (Liber Esther 9, 17)
scripseruntque Hester regina filia Abiahil et Mardocheus Judæus etiam secundam epistulam ut omni studio dies ista sollemnis sanciretur in posterum (Liber Esther 9, 29)
observantes dies Sortium et suo tempore cum gaudio celebrarent sicut constituerat Mardocheus et Hester et illi observanda susceperant a se et a semine suo jejunia atque clamores et Sortium dies (Liber Esther 9, 31)
et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi (Liber Iob 1, 15)
sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibi (Liber Iob 1, 17)
porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem (Liber Iob 5, 15)
excelsior cælo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces (Liber Iob 11, 8)