Talált 63 Eredmények: Diis
et transibo per terram Ægypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus et in cunctis diis Ægypti faciam judicia ego Dominus (Liber Exodus 12, 12)
offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem ejus subula et erit ei servus in sæculum (Liber Exodus 21, 6)
qui immolat diis occidetur præter Domino soli (Liber Exodus 22, 20)
diis non detrahes et principi populi tui non maledices (Liber Exodus 22, 28)
non inibis cum eis fœdus nec cum diis eorum (Liber Exodus 23, 32)
non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum (Liber Exodus 23, 33)
ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum ne cum fornicati fuerint cum diis suis et adoraverint simulacra eorum vocet te quispiam ut comedas de immolatis (Liber Exodus 34, 15)
et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem (Liber Numeri 33, 4)
ibique servietis diis qui hominum manu fabricati sunt ligno et lapidi qui non vident non audiunt non comedunt non odorantur (Liber Deuteronomii 4, 28)
quia seducet filium tuum ne sequatur me et ut magis serviat diis alienis irasceturque furor Domini et delebit te cito (Liber Deuteronomii 7, 4)
devorabis omnes populos quos Dominus Deus tuus daturus est tibi non parcet eis oculus tuus nec servies diis eorum ne sint in ruinam tui (Liber Deuteronomii 7, 16)
cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos (Liber Deuteronomii 11, 16)