Talált 5324 Eredmények: Deuteronomy I Moses autem legem

  • si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum hujus vana est religio (Epistula Iacobi 1, 26)

  • etenim si introjerit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introjerit autem et pauper in sordido habitu (Epistula Iacobi 2, 2)

  • et intendatis in eum qui indutus est veste præclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum (Epistula Iacobi 2, 3)

  • vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad judicia (Epistula Iacobi 2, 6)

  • si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis (Epistula Iacobi 2, 8)

  • si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores (Epistula Iacobi 2, 9)

  • quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus (Epistula Iacobi 2, 10)

  • qui enim dixit non mœchaberis dixit et non occides quod si non mœchaberis occides autem factus es transgressor legis (Epistula Iacobi 2, 11)

  • sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari (Epistula Iacobi 2, 12)

  • judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia judicio (Epistula Iacobi 2, 13)

  • quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum (Epistula Iacobi 2, 14)

  • si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano (Epistula Iacobi 2, 15)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina