Talált 1892 Eredmények: Deus

  • et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus ejus erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus (Apocalypsis Ioannis 21, 3)

  • et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quæ prima abierunt (Apocalypsis Ioannis 21, 4)

  • qui vicerit possidebit hæc et ero illi Deus et ille erit mihi filius (Apocalypsis Ioannis 21, 7)

  • et templum non vidi in ea Dominus enim Deus omnipotens templum illius est et agnus (Apocalypsis Ioannis 21, 22)

  • et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernæ neque lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt in sæcula sæculorum (Apocalypsis Ioannis 22, 5)

  • et dixit mihi hæc verba fidelissima et vera sunt et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quæ oportet fieri cito (Apocalypsis Ioannis 22, 6)

  • contestor ego omni audienti verba prophetiæ libri hujus si quis adposuerit ad hæc adponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto (Apocalypsis Ioannis 22, 18)

  • et si quis deminuerit de verbis libri prophetiæ hujus auferet Deus partem ejus de ligno vitæ et de civitate sancta et de his quæ scripta sunt in libro isto (Apocalypsis Ioannis 22, 19)


“Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje e, então, você pensará nele. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina