Talált 2371 Eredmények: Deus providebit Angelus montis promissionem test obedientiam fidem pactum et arietem et hereditatem iusiurandum renovationem descensus prosperitas

  • et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus (Liber Genesis 14, 20)

  • dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer (Liber Genesis 15, 2)

  • at ille ait Domine Deus unde scire possum quod possessurus sim eam (Liber Genesis 15, 8)

  • respondens Dominus sume inquit mihi vaccam triennem et capram trimam et arietem annorum trium turturem quoque et columbam (Liber Genesis 15, 9)

  • cumque invenisset illam angelus Domini juxta fontem aquæ in solitudine qui est in via Sur (Liber Genesis 16, 7)

  • dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius (Liber Genesis 16, 9)

  • vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me (Liber Genesis 16, 13)

  • postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectus (Liber Genesis 17, 1)

  • dixitque ei Deus ego sum et pactum meum tecum erisque pater multarum gentium (Liber Genesis 17, 4)

  • et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis fœdere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui post te (Liber Genesis 17, 7)

  • daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ omnem terram Chanaan in possessionem æternam eroque Deus eorum (Liber Genesis 17, 8)

  • dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo custodies pactum meum et semen tuum post te in generationibus suis (Liber Genesis 17, 9)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina