Mosaico decorativo

Talált 2378 Eredmények: Deus Verbum

  • vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster (Actus Apostolorum 2, 39)

  • Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Jesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati judicante illo dimitti (Actus Apostolorum 3, 13)

  • auctorem vero vitæ interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cujus nos testes sumus (Actus Apostolorum 3, 15)

  • Deus autem quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic (Actus Apostolorum 3, 18)

  • quem oportet cælum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum (Actus Apostolorum 3, 21)

  • Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis (Actus Apostolorum 3, 22)

  • vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ (Actus Apostolorum 3, 25)

  • vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua (Actus Apostolorum 3, 26)

  • multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque milia (Actus Apostolorum 4, 4)

  • notum sit omnibus vobis et omni plebi Israël quia in nomine Jesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus (Actus Apostolorum 4, 10)

  • et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum (Actus Apostolorum 4, 29)

  • et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia (Actus Apostolorum 4, 31)


"Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós." São Padre Pio de Pietrelcina