Mosaico decorativo

Talált 2378 Eredmények: Deus Verbum

  • ideo hæc dicit Dominus Deus ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum super viros et super jumenta et super lignum regionis et super fruges terræ et succendetur et non extinguetur (Liber Ieremiae 7, 20)

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël holocaustomata vestra addite victimis vestris et comedite carnes (Liber Ieremiae 7, 21)

  • sed hoc verbum præcepi eis dicens audite vocem meam et ero vobis Deus et vos eritis mihi populus et ambulate in omni via quam mandavi vobis ut bene sit vobis (Liber Ieremiae 7, 23)

  • confusi sunt sapientes perterriti et capti sunt verbum enim Domini projecerunt et sapientia nulla est in eis (Liber Ieremiae 8, 9)

  • quis est vir sapiens qui intellegat hoc et ad quem verbum oris Domini fiat ut adnuntiet istud quare perierit terra exusta sit quasi desertum eo quod non sit qui pertranseat (Liber Ieremiae 9, 12)

  • idcirco hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego cibabo eos populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellis (Liber Ieremiae 9, 15)

  • audite ergo mulieres verbum Domini et adsumat auris vestra sermonem oris ejus et docete filias vestras lamentum et unaquæque proximam suam planctum (Liber Ieremiae 9, 20)

  • audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus Israël (Liber Ieremiae 10, 1)

  • Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione ejus commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem ejus (Liber Ieremiae 10, 10)

  • verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens (Liber Ieremiae 11, 1)

  • et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus Israël maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus (Liber Ieremiae 11, 3)

  • et possedi lumbare juxta verbum Domini et posui circa lumbos meos (Liber Ieremiae 13, 2)


"Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso." São Padre Pio de Pietrelcina