Talált 1892 Eredmények: Deus Jerusalem
scito igitur quod non propter justitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem cum durissimæ cervicis sis populus (Liber Deuteronomii 9, 6)
et orans dixi Domine Deus ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos eduxisti de Ægypto in manu forti (Liber Deuteronomii 9, 26)
quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio ejus est sicut promisit ei Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 10, 9)
et nunc Israël quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis ejus et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua (Liber Deuteronomii 10, 12)
quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam non accipit nec munera (Liber Deuteronomii 10, 17)
ipse est laus tua et Deus tuus qui fecit tibi hæc magnalia et terribilia quæ viderunt oculi tui (Liber Deuteronomii 10, 21)
in septuaginta animabus descenderunt patres tui in Ægyptum et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra cæli (Liber Deuteronomii 10, 22)
quam Dominus Deus tuus semper invisit et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem ejus (Liber Deuteronomii 11, 12)
nullus stabit contra vos terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis sicut locutus est vobis (Liber Deuteronomii 11, 25)
cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim maledictionem super montem Hebal (Liber Deuteronomii 11, 29)
vos enim transibitis Jordanem ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis et habeatis ac possideatis illam (Liber Deuteronomii 11, 31)
hæc sunt præcepta atque judicia quæ facere debetis in terra quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi ut possideas eam cunctis diebus quibus super humum gradieris (Liber Deuteronomii 12, 1)