Mosaico decorativo

Talált 1955 Eredmények: Deus Est Nobiscum

  • dixitque Josue ad populum non poteritis servire Domino Deus enim sanctus et fortis æmulator est nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis (Liber Iosue 24, 19)

  • dixitque Adonibezec septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias sicut feci ita reddidit mihi Deus adduxeruntque eum in Hierusalem et ibi mortuus est (Liber Iudicum 1, 7)

  • quæ misit et vocavit Barac filium Abinœm de Cedes Nepthalim dixitque ad eum præcepit tibi Dominus Deus Israël vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nepthalim et de filiis Zabulon (Liber Iudicum 4, 6)

  • humiliavit ergo Deus in die illo Jabin regem Chanaan coram filiis Israël (Liber Iudicum 4, 23)

  • qui misit ad eos virum prophetam et locutus est hæc dicit Dominus Deus Israël ego vos feci conscendere de Ægypto et eduxi de domo servitutis (Liber Iudicum 6, 8)

  • et dixi ego Dominus Deus vester ne timeatis deos Amorreorum in quorum terra habitatis et noluistis audire vocem meam (Liber Iudicum 6, 10)

  • dixitque ei Gedeon obsecro Domine si Dominus nobiscum est cur adprehenderunt nos hæc omnia ubi sunt mirabilia ejus quæ narraverunt patres nostri atque dixerunt de Ægypto eduxit nos Dominus nunc autem dereliquit nos et tradidit in manibus Madian (Liber Iudicum 6, 13)

  • vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait heu mihi Domine Deus quia vidi angelum Domini facie ad faciem (Liber Iudicum 6, 22)

  • quibus ille respondit numquid ultores estis Baal et pugnatis pro eo qui adversarius ejus est moriatur antequam lux crastina veniat si deus est vindicet se de eo qui suffodit aram ejus (Liber Iudicum 6, 31)

  • respondit is cui loquebatur non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Joas viri Israhelitæ tradidit Deus in manu ejus Madian et omnia castra ejus (Liber Iudicum 7, 14)

  • quod cum nuntiatum esset Joatham ivit et stetit in vertice montis Garizim elevataque voce clamavit et dixit audite me viri Sychem ita audiat vos Deus (Liber Iudicum 9, 7)

  • misitque Deus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sychem qui cœperunt eum detestari (Liber Iudicum 9, 23)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina