Talált 2159 Eredmények: Deus Est Apud Nos
non est Deus mortuorum sed vivorum vos ergo multum erratis (Evangelium secundum Marcum 12, 27)
Jesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi Israël Dominus Deus noster Deus unus est (Evangelium secundum Marcum 12, 29)
erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ quam condidit Deus usque nunc neque fient (Evangelium secundum Marcum 13, 19)
cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturæ (Evangelium secundum Marcum 14, 49)
et hora nona exclamavit Jesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me (Evangelium secundum Marcum 15, 34)
et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum (Evangelium secundum Lucam 1, 30)
hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus (Evangelium secundum Lucam 1, 32)
quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum (Evangelium secundum Lucam 1, 37)
benedictus Deus Israël quia visitavit et fecit redemptionem plebi suæ (Evangelium secundum Lucam 1, 68)
et Jesus proficiebat sapientia ætate et gratia apud Deum et homines (Evangelium secundum Lucam 2, 52)
facite ergo fructus dignos pænitentiæ et ne cœperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ (Evangelium secundum Lucam 3, 8)
et cœperunt cogitare scribæ et Pharisæi dicentes quis est hic qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata nisi solus Deus (Evangelium secundum Lucam 5, 21)