Talált 1904 Eredmények: Deus Ducibus
et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum quæ feceras eis et induraverunt cervices suas et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam quasi per contentionem tu autem Deus propitius clemens et misericors longanimis et multæ miserationis non dereliquisti eos (Liber Nehemiae 9, 17)
et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem et dixissent iste est Deus tuus qui eduxit te de Ægypto feceruntque blasphemias magnas (Liber Nehemiae 9, 18)
in misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptione nec dereliquisti eos quoniam Deus miserationum et clemens tu es (Liber Nehemiae 9, 31)
nunc itaque Deus noster Deus magne fortis et terribilis custodiens pactum et misericordiam ne avertas a facie tua omnem laborem qui invenit nos reges nostros principes nostros et sacerdotes nostros prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc (Liber Nehemiae 9, 32)
et immolaverunt in die illa victimas magnas et lætati sunt Deus enim lætificaverat eos lætitia magna sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt et audita est lætitia Hierusalem procul (Liber Nehemiae 12, 42)
eo quod non occurrerint filiis Israël cum pane et aqua et conduxerint adversum eum Balaam ad maledicendum ei et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem (Liber Nehemiae 13, 2)
memento mei Deus meus pro hoc et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei et in cærimoniis ejus (Liber Nehemiae 13, 14)
numquid non hæc fecerunt patres nostri et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc et vos additis iracundiam super Israël violando sabbatum (Liber Nehemiae 13, 18)
dixi quoque Levitis ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandum diem sabbati et pro hoc ergo memento mei Deus meus et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum (Liber Nehemiae 13, 22)
numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Israël et certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus Deo suo erat et posuit eum Deus regem super omnem Israël et ipsum ergo ad peccatum duxerunt mulieres alienigenæ (Liber Nehemiae 13, 26)
recordare Domine Deus meus adversum eos qui polluunt sacerdotium jusque sacerdotale et leviticum (Liber Nehemiae 13, 29)
et in oblatione lignorum in temporibus constitutis et in primitiis memento mei Deus meus in bonum (Liber Nehemiae 13, 31)