Talált 1087 Eredmények: Deo

  • ideo autem non fermentabitur quia pars ejus in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto (Liber Leviticus 6, 17)

  • ideo offerre debent sacerdoti filii Israël hostias suas quas occidunt in agro ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii et immolent eas hostias pacificas Domino (Liber Leviticus 17, 5)

  • nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 19, 4)

  • sancti erunt Deo suo et non polluent nomen ejus incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt (Liber Leviticus 21, 6)

  • scortum et vile prostibulum non ducet uxorem nec eam quæ repudiata est a marito quia consecratus est Deo suo (Liber Leviticus 21, 7)

  • loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam non offeret panes Deo suo (Liber Leviticus 21, 17)

  • omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis non accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo (Liber Leviticus 21, 21)

  • de manu alienigenæ non offeretis panes Deo vestro et quicquid aliud dare voluerint quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis ea (Liber Leviticus 22, 25)

  • panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro præceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris (Liber Leviticus 23, 14)

  • sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et lætabimini coram Domino Deo vestro (Liber Leviticus 23, 40)

  • et ad filios Israël loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum (Liber Leviticus 24, 15)

  • loquere filiis Israël et dices ad eos homo qui votum fecerit et spoponderit Deo animam suam sub æstimatione dabit pretium (Liber Leviticus 27, 2)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina