Talált 1087 Eredmények: Deo
si autem non est offensio populi hujus coram Deo suo non poterimus resistere illis quoniam Deus eorum defendet illos et erimus in obprobrium universæ terræ (Liber Iudith 5, 25)
quoniam prophetasti nobis dicens quod gens Israël defendatur a Deo suo ut ostendam tibi quia non est deus nisi Nabuchodonosor (Liber Iudith 6, 2)
cumque universa Achior exposuisset omnis populus cecidit in faciem adorantes Dominum et communi lamentatione et fletu unianimes preces suas Deo effuderunt (Liber Iudith 6, 14)
postea vero convocatus omnis populus et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt petentes auxilium a Deo Israël (Liber Iudith 6, 21)
et ideo non est qui adiuvet cum prosternamur ante oculos eorum in siti et perditione magna (Liber Iudith 7, 14)
et factum est cum audisset hæc Judith vidua quæ erat filia Merari filii Idox filii Joseph filii Oziæ filii Elai filii Jamnor filii Gedeon filii Rafoin filii Acitob filii Melchiæ filii Enam filii Nathaniæ filii Salathihel filii Symeon filii Ruben (Liber Iudith 8, 1)
et ideo humiliemus illi animas nostras et in spiritu constituti humiliato servientes illi (Liber Iudith 8, 16)
quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum qui dereliquerunt Deum suum et adoraverunt deos alienos (Liber Iudith 8, 18)
sic Isaac sic Jacob sic Moses et omnes qui placuerunt Deo per multas tribulationes transierunt fideles (Liber Iudith 8, 23)
ita quod facere disposui probate si ex Deo est et orate ut firmum faciat consilium meum Deus (Liber Iudith 8, 31)
cui etiam Dominus contulit splendorem quoniam omnis ista conpositio non ex libidine sed ex virtute pendebat et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit ut inconparabili decore omnium oculis appareret (Liber Iudith 10, 4)
quæ respondit filia sum Hebræorum ideo ego fugi a facie eorum quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in deprædationem pro eo quod contemnentes vos noluerunt ultro tradere se ipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro (Liber Iudith 10, 12)