Mosaico decorativo

Talált 1538 Eredmények: Dei

  • dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis (Actus Apostolorum 2, 33)

  • et omnes prophetæ a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos (Actus Apostolorum 3, 24)

  • Petrus vero et Johannes respondentes dixerunt ad eos si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum judicate (Actus Apostolorum 4, 19)

  • et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia (Actus Apostolorum 4, 31)

  • convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non est æquum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis (Actus Apostolorum 6, 2)

  • et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum obœdiebat fidei (Actus Apostolorum 6, 7)

  • et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem (Actus Apostolorum 7, 43)

  • cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in cælum vidit gloriam Dei et Jesum stantem a dextris Dei et ait ecce video cælos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei (Actus Apostolorum 7, 55)

  • cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quæ vocatur Magna (Actus Apostolorum 8, 10)

  • cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres (Actus Apostolorum 8, 12)

  • cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Johannem (Actus Apostolorum 8, 14)

  • pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri (Actus Apostolorum 8, 20)


"Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos." São Padre Pio de Pietrelcina