Talált 1538 Eredmények: Dei
Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est et ab eo tulit iuge sacrificium, et deiecit locum sanctificationis eius. (Prophetia Danielis 8, 11)
et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in lege eius, quam posuit nobis per servos suos prophetas. (Prophetia Danielis 9, 10)
Et omnis Israël prævaricati sunt legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam, et stillavit super nos maledictio, et detestatio, quæ scripta est in libro Moysi servi Dei, quia peccavimus ei. (Prophetia Danielis 9, 11)
Cumque adhuc loquerer, et orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Israël, et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei, pro monte sancto Dei mei (Prophetia Danielis 9, 20)
Et ait ad me Noli metuere Daniel quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua et ego veni propter sermones tuos. (Prophetia Danielis 10, 12)
Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis, deieci vultum meum ad terram, et tacui. (Prophetia Danielis 10, 15)
Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor eius, et deiiciet multa millia, sed non prævalebit. (Prophetia Danielis 11, 12)
Dixit autem Daniel Recte mentitus es in caput tuum Ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo, scindet te medium. (Prophetia Danielis 13, 55)
Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps. (Prophetia Danielis 13, 64)
Et clamavit Habacuc, dicens Daniel serve Dei, tolle prandium, quod misit tibi Deus. (Prophetia Danielis 14, 36)
et erit numerus filiorum Israël quasi harena maris quæ sine mensura est et non numerabitur et erit in loco ubi dicetur eis non populus meus vos dicetur eis filii Dei viventis (Prophetia Osee 1, 10)
et fodi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei (Prophetia Osee 3, 2)