Talált 1538 Eredmények: Dei
esto firmus in via Dei et in veritate sensus tui et scientia et prosequatur te verbum pacis et justitiæ (Liber Ecclesiasticus 5, 12)
amico fideli nulla est conparatio et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius (Liber Ecclesiasticus 6, 15)
sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus et non multis est manifesta quibus autem agnita est permanet usque ad conspectum Dei (Liber Ecclesiasticus 6, 23)
in multitudine presbyterorum prudentium sta et sapientiæ illorum ex corde coniungere ut omnem narrationem Dei possis audire et proverbia laudis non effugiant te (Liber Ecclesiasticus 6, 35)
cogitatum habe in præceptis Dei et in mandatis illius maxime adsiduus esto et ipse dabit cor tibi et concupiscentia sapientiæ dabitur tibi (Liber Ecclesiasticus 6, 37)
noli discedere a muliere sensata et bona quam sortitus es in timore Dei gratia enim verecundiæ illius super aurum (Liber Ecclesiasticus 7, 21)
viri justi sint tibi convivæ et in timore Dei sit gloriatio tibi (Liber Ecclesiasticus 9, 22)
in manu Dei potestas terræ et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam (Liber Ecclesiasticus 10, 4)
in manu Dei potestas hominis et super faciem scribæ inponet honorem suum (Liber Ecclesiasticus 10, 5)
gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est (Liber Ecclesiasticus 10, 25)
et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput ejus et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum (Liber Ecclesiasticus 11, 13)
datio Dei permanet justis et profectus illius successus habebunt in æternum (Liber Ecclesiasticus 11, 17)