Talált 1265 Eredmények: Día
loquere filiis Israël et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos (Liber Exodus 31, 13)
custodiant filii Israël sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum (Liber Exodus 31, 16)
qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata nullusque apud te per se innocens est qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem (Liber Exodus 34, 7)
ait si inveni gratiam in conspectu tuo Domine obsecro ut gradiaris nobiscum populus enim duræ cervicis est et auferas iniquitates nostras atque peccata nosque possideas (Liber Exodus 34, 9)
cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos nullus insidiabitur terræ tuæ ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno (Liber Exodus 34, 24)
e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum (Liber Exodus 36, 23)
fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret (Liber Exodus 36, 33)
die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi præceptum est (Liber Leviticus 8, 35)
quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quæ incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum (Liber Leviticus 11, 27)
at ille præcipiet ut efferant universa de domo priusquam ingrediatur eam et videat utrum lepra sit ne inmunda fiant omnia quæ in domo sunt intrabitque postea ut consideret domus lepram (Liber Leviticus 14, 36)
et præcepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo super oraculum (Liber Leviticus 16, 2)
nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo cœtu Israël donec egrediatur (Liber Leviticus 16, 17)