Talált 296 Eredmények: Cunctis

  • et inveniar a vobis ait Dominus et reducam captivitatem vestram et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quæ expuli vos dicit Dominus et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos feci (Liber Ieremiae 29, 14)

  • et persequar eos in gladio in fame et in pestilentia et dabo eos in vexationem universis regnis terræ in maledictionem et in stuporem et in sibilum et in obprobrium cunctis gentibus ad quas ego ejeci eos (Liber Ieremiae 29, 18)

  • tu ergo ne timeas serve meus Jacob ait Dominus neque paveas Israël quia ecce ego salvo te de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum et revertetur Jacob et quiescet et cunctis affluet et non erit quem formidet (Liber Ieremiae 30, 10)

  • quoniam tecum ego sum ait Dominus ut salvem te faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te te autem non faciam in consummationem sed castigabo te in judicio ut non tibi videaris innoxius (Liber Ieremiae 30, 11)

  • si defecerint leges istæ coram me dicit Dominus tunc et semen Israël deficiet ut non sit gens coram me cunctis diebus (Liber Ieremiae 31, 36)

  • et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum in quibus deliquerunt mihi et spreverunt me (Liber Ieremiae 33, 8)

  • et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exultationem cunctis gentibus terræ quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace quam ego faciam ei (Liber Ieremiae 33, 9)

  • hæc dicit Dominus exercituum adhuc erit in loco isto deserto absque homine et absque jumento et in cunctis civitatibus ejus habitaculum pastorum accubantium gregum (Liber Ieremiae 33, 12)

  • et de sacerdotibus et Levitis non interibit vir a facie mea qui offerat holocaustomata et incendat sacrificium et cædat victimas cunctis diebus (Liber Ieremiae 33, 18)

  • propterea hæc dicit Dominus vos non audistis me ut prædicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo ecce ego prædico libertatem ait Dominus ad gladium et pestem et famem et dabo vos in commotionem cunctis regnis terræ (Liber Ieremiae 34, 17)

  • et domum non ædificabitis et sementem non seretis et vineas non plantabitis nec habebitis sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris ut vivatis diebus multis super faciem terræ in qua vos peregrinamini (Liber Ieremiae 35, 7)

  • obœdivimus ergo voci Jonadab filii Rechab patris nostri in omnibus quæ præcepit nobis ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris nos et mulieres nostræ filii et filiæ nostræ (Liber Ieremiae 35, 8)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina