Talált 3276 Eredmények: Cor
nunc igitur coram universo cœtu Israël audiente Deo nostro custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri ut possideatis terram bonam et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum (Liber I Paralipomenon 28, 8)
tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quæsieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in æternum (Liber I Paralipomenon 28, 9)
lætatusque est populus cum vota sponte promitterent quia corde toto offerebant ea Domino sed et David rex lætatus est gaudio magno (Liber I Paralipomenon 29, 9)
et benedixit Domino coram universa multitudine et ait benedictus es Domine Deus Israël patris nostri ab æterno in æternum (Liber I Paralipomenon 29, 10)
peregrini enim sumus coram te et advenæ sicut omnes patres nostri dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora (Liber I Paralipomenon 29, 15)
scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc et populum tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria (Liber I Paralipomenon 29, 17)
Domine Deus Abraham et Isaac et Israël patrum nostrorum custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in venerationem tui mens ista permaneat (Liber I Paralipomenon 29, 18)
Salomoni quoque filio meo da cor perfectum ut custodiat mandata tua testimonia tua cærimonias tuas et faciat universa et ædificet ædem cujus inpensas paravi (Liber I Paralipomenon 29, 19)
et comederunt et biberunt coram Domino in die illo cum grandi lætitia et unxerunt secundo Salomonem filium David unxerunt autem Domino in principem et Sadoc in pontificem (Liber I Paralipomenon 29, 22)
altare quoque æneum quod fabricatus fuerat Beselehel filius Uri filii Ur ibi erat coram tabernaculo Domini quod et requisivit Salomon et omnis ecclesia (Liber II Paralipomenon 1, 5)
ascenditque Salomon ad altare æneum coram tabernaculo fœderis Domini et obtulit in eo mille hostias (Liber II Paralipomenon 1, 6)
dixitque Salomon Deo tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam et constituisti me regem pro eo (Liber II Paralipomenon 1, 8)