Talált 3276 Eredmények: Cor
omnes qui invenerunt comederunt eos et hostes eorum dixerunt non peccavimus pro eo quod peccaverunt Domino decori justitiæ et expectationi patrum eorum Domino (Liber Ieremiae 50, 7)
et cadet superbus et corruet et non erit qui suscitet eum et succendam ignem in urbibus ejus et devorabit omnia in circuitu ejus (Liber Ieremiae 50, 32)
arcum et scutum adprehendent crudeles sunt et inmisericordes vox eorum quasi mare sonabit et super equos ascendent sicut vir paratus ad prœlium contra te filia Babylon (Liber Ieremiae 50, 42)
hæc dicit Dominus ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus qui cor suum levaverunt contra me quasi ventum pestilentem (Liber Ieremiae 51, 1)
ecce ego ad te mons pestifer ait Dominus qui corrumpis universam terram et extendam manum meam super te et evolvam te de petris et dabo te in montem conbustionis (Liber Ieremiae 51, 25)
et visitabo super Bel in Babylone et eiciam quod absorbuerat de ore ejus et non confluent ad eum ultra gentes siquidem et murus Babylonis corruit (Liber Ieremiae 51, 44)
et ne forte mollescat cor vestrum et timeatis auditum qui audietur in terra et veniet in anno auditio et post hunc annum auditio et iniquitas in terra et dominator super dominatorem (Liber Ieremiae 51, 46)
qui fugistis gladium venite nolite stare recordamini procul Domini et Hierusalem ascendat super cor vestrum (Liber Ieremiae 51, 50)
in mense autem quinto decima mensis ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis venit Nabuzardan princeps militiæ qui stabat coram rege Babylonis in Hierusalem (Liber Ieremiae 52, 12)
et mutavit vestimenta carceris ejus et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitæ suæ (Liber Ieremiae 52, 33)
VAV et egressus est a filia Sion omnis decor ejus facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascuam et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis (Lamentationes 1, 6)
ZAI recordata est Hierusalem dierum adflictionis suæ et prævaricationis omnium desiderabilium suorum quæ habuerat a diebus antiquis cum caderet populus ejus in manu hostili et non esset auxiliator viderunt eam hostes et deriserunt sabbata ejus (Lamentationes 1, 7)