Talált 3276 Eredmények: Cor
qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem (Liber Proverbiorum 22, 11)
stultitia conligata est in corde pueri et virga disciplinæ fugabit eam (Liber Proverbiorum 22, 15)
inclina aurem tuam et audi verba sapientium adpone autem cor ad doctrinam meam (Liber Proverbiorum 22, 17)
vidisti virum velocem in opere suo coram regibus stabit nec erit ante ignobiles (Liber Proverbiorum 22, 29)
ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuæ ad verba scientiæ (Liber Proverbiorum 23, 12)
fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum (Liber Proverbiorum 23, 15)
non æmuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die (Liber Proverbiorum 23, 17)
præbe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant (Liber Proverbiorum 23, 26)
oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa (Liber Proverbiorum 23, 33)
si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animæ tuæ nihil fallit reddetque homini juxta opera sua (Liber Proverbiorum 24, 12)
septies enim cadet justus et resurget impii autem corruent in malum (Liber Proverbiorum 24, 16)
cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina ejus ne exultet cor tuum (Liber Proverbiorum 24, 17)