Talált 3276 Eredmények: Cor
gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur (Liber Psalmorum 36, 15)
lex Dei ejus in corde ipsius et non subplantabuntur gressus ejus (Liber Psalmorum 36, 31)
Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me (Liber Psalmorum 37, 2)
putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ a facie insipientiæ meæ (Liber Psalmorum 37, 6)
adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei (Liber Psalmorum 37, 9)
cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum (Liber Psalmorum 37, 11)
concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis (Liber Psalmorum 38, 4)
a fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus verumtamen vane conturbatur omnis homo diapsalma (Liber Psalmorum 38, 12)
ut facerem voluntatem tuam Deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei (Liber Psalmorum 39, 9)
justitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo (Liber Psalmorum 39, 11)
tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me (Liber Psalmorum 39, 12)
quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meæ et non potui ut viderem multiplicatæ sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me (Liber Psalmorum 39, 13)