Talált 990 Eredmények: Christus Filius Dei
propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus (Epistula ad Ephesios 5, 14)
quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiæ ipse salvator corporis (Epistula ad Ephesios 5, 23)
viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea (Epistula ad Ephesios 5, 25)
nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam (Epistula ad Ephesios 5, 29)
quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per veritatem Christus adnuntiatur et in hoc gaudeo sed et gaudebo (Epistula ad Philippenses 1, 18)
secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem (Epistula ad Philippenses 1, 20)
mihi enim vivere Christus est et mori lucrum (Epistula ad Philippenses 1, 21)
et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Epistula ad Philippenses 2, 11)
experimentum autem ejus cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium (Epistula ad Philippenses 2, 22)
quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriæ (Epistula ad Colossenses 1, 27)
igitur si conresurrexistis Christo quæ sursum sunt quærite ubi Christus est in dextera Dei sedens (Epistula ad Colossenses 3, 1)
cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Epistula ad Colossenses 3, 4)