Talált 39 Eredmények: Bot
surge et descende in occursum Ahab regis Israël qui est in Samaria ecce ad vineam Naboth descendit ut possideat eam (Liber I Regum 21, 18)
et loqueris ad eum dicens hæc dicit Dominus occidisti insuper et possedisti et post hæc addes hæc dicit Dominus in loco hoc in quo linxerunt canes sanguinem Naboth lambent tuum quoque sanguinem (Liber I Regum 21, 19)
et ait Joram junge currum junxeruntque currum ejus et egressus est Joram rex Israël et Ahazias rex Juda singuli in curribus suis egressique sunt in occursum Hieu et invenerunt eum in agro Naboth Hiezrahelitis (Liber II Regum 9, 21)
dixitque Hieu ad Baddacer ducem tolle proice eum in agro Naboth Hiezrahelitæ memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Ahab patrem hujus quod Dominus onus hoc levaverit super eum dicens (Liber II Regum 9, 25)
si non pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum ejus quem vidi heri ait Dominus reddam tibi in agro isto dicit Dominus nunc igitur tolle proice eum in agro juxta verbum Domini (Liber II Regum 9, 26)
sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quæ juxta amnem sita est (Liber I Paralipomenon 1, 48)
et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim hæ civitates eorum usque ad regem David (Liber I Paralipomenon 4, 31)
lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus et quasi oliva proiciens florem suum (Liber Iob 15, 33)
botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi (Canticum Canticorum 1, 13)
statura tua adsimilata est palmæ et ubera tua botris (Canticum Canticorum 7, 7)
dixi ascendam in palmam adprehendam fructus ejus et erunt ubera tua sicut botri vineæ et odor oris tui sicut malorum (Canticum Canticorum 7, 8)
initium necessariæ rei vitæ hominum aqua ignis et ferrum lac et panis similagineus et mel et botrus uvæ et oleum et vestimentum (Liber Ecclesiasticus 39, 31)