Talált 475 Eredmények: Bene-esse
et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedæi cœpit contristari et mæstus esse (Evangelium secundum Matthaeum 26, 37)
at ille egressus cœpit prædicare et diffamare sermonem ita ut jam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique (Evangelium secundum Marcum 1, 45)
et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam facere an perdere at illi tacebant (Evangelium secundum Marcum 3, 4)
at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et exclamaverunt (Evangelium secundum Marcum 6, 49)
et percurrentes universam regionem illam cœperunt in grabattis eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum esse (Evangelium secundum Marcum 6, 55)
at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esajas de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me (Evangelium secundum Marcum 7, 6)
et dicebat illis bene irritum facitis præceptum Dei ut traditionem vestram servetis (Evangelium secundum Marcum 7, 9)
et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui (Evangelium secundum Marcum 7, 37)
et egressus est Jesus et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines (Evangelium secundum Marcum 8, 27)
tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus (Evangelium secundum Marcum 8, 29)
et respondens Petrus ait Jesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliæ unum (Evangelium secundum Marcum 9, 4)
et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister (Evangelium secundum Marcum 9, 34)