Talált 991 Eredmények: Bellum Contra Sanctorum
et nunc hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël quare vos facitis malum grande contra animas vestras ut intereat ex vobis vir et mulier parvulus et lactans de medio Judæ nec relinquatur vobis quicquam residuum (Liber Ieremiae 44, 7)
et hoc vobis signum ait Dominus quod visitem ego super vos in loco isto ut sciatis quia vere conplebuntur sermones mei contra vos in malum (Liber Ieremiae 44, 29)
quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra gentes (Liber Ieremiae 46, 1)
præparate scutum et clypeum et procedite ad bellum (Liber Ieremiae 46, 3)
quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra Palestinos antequam percuteret Pharao Gazam (Liber Ieremiae 47, 1)
non est ultra exultatio in Moab contra Esebon cogitaverunt malum venite et disperdamus eam de gente ergo silens conticesces sequeturque te gladius (Liber Ieremiae 48, 2)
inebriate eum quoniam contra Dominum erectus est et adlidet manum Moab in vomitu suo et erit in derisum etiam ipse (Liber Ieremiae 48, 26)
et cessabit Moab esse populus quoniam contra Dominum gloriatus est (Liber Ieremiae 48, 42)
auditum audivi a Domino et legatus ad gentes missus est congregamini et venite contra eam et consurgamus in prœlium (Liber Ieremiae 49, 14)
fugite abite vehementer in voraginibus sedete qui habitatis Asor ait Dominus iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium et cogitavit adversum vos cogitationes (Liber Ieremiae 49, 30)
quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone quæ ponet terram ejus in solitudinem et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus et moti sunt et abierunt (Liber Ieremiae 50, 3)
præparamini contra Babylonem per circuitum omnes qui intenditis arcum debellate eam non parcatis jaculis quia Domino peccavit (Liber Ieremiae 50, 14)