Mosaico decorativo

Talált 857 Eredmények: Bello Contra Sanctos

  • regi autem et bello non resistent quomodo ergo æstimandum est aut recipiendum quia dii sunt (Liber Baruch 6, 55)

  • et ordinabis adversus eam obsidionem et ædificabis munitiones et conportabis aggerem et dabis contra eam castra et pones arietes in gyro (Prophetia Ezechielis 4, 2)

  • nunc finis super te et emittam furorem meum in te et judicabo te juxta vias tuas et ponam contra te omnes abominationes tuas (Prophetia Ezechielis 7, 3)

  • et introduxit me in atrium domus Domini interius et ecce in ostio templi Domini inter vestibulum et altare quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini et facies ad orientem et adorabant ad ortum solis (Prophetia Ezechielis 8, 16)

  • et tu fili hominis pone faciem tuam contra filias populi tui quæ prophetant de corde suo et vaticinare super eas (Prophetia Ezechielis 13, 17)

  • fili hominis viri isti posuerunt inmunditias suas in cordibus suis et scandalum iniquitatis suæ statuerunt contra faciem suam numquid interrogatus respondebo eis (Prophetia Ezechielis 14, 3)

  • propter hoc loquere eis et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus homo homo de domo Israël qui posuerit inmunditias suas in corde suo et scandalum iniquitatis suæ statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam interrogans per eum me ego Dominus respondebo ei in multitudine inmunditiarum suarum (Prophetia Ezechielis 14, 4)

  • quia homo homo de domo Israël et de proselytis quicumque advena fuerit in Israël si alienatus fuerit a me et posuerit idola sua in corde suo et scandalum iniquitatis suæ statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam ut interroget per eum me ego Dominus respondebo ei per me (Prophetia Ezechielis 14, 7)

  • factumque in te est contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis et post te non erit fornicatio in eo enim quod dedisti mercedes et mercedes non accepisti factum est in te contrarium (Prophetia Ezechielis 16, 34)

  • et non in exercitu grandi neque in populo multo faciet contra eum Pharao prœlium in jactu aggeris et in extructione vallorum ut interficiat animas multas (Prophetia Ezechielis 17, 17)

  • fili hominis pone faciem tuam contra viam austri et stilla ad africum et propheta ad saltum agri meridiani (Prophetia Ezechielis 20, 46)

  • fili hominis pone faciem tuam ad Hierusalem et stilla ad sanctuaria et propheta contra humum Israël (Prophetia Ezechielis 21, 2)


"O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia; o amor sem temor torna-se presunção." São Padre Pio de Pietrelcina