Talált 611 Eredmények: Balaam et Egredimini Iordanis regitur Moab regni Siram et Aaron et coluberna

  • locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israël et ad Pharao regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti (Liber Exodus 6, 13)

  • accepit autem Amram uxorem Jocabed patruelem suam quæ peperit ei Aaron et Mosen fueruntque anni vitæ Amram centum triginta septem (Liber Exodus 6, 20)

  • accepit autem Aaron uxorem Elisabe filiam Aminadab sororem Naasson quæ peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar (Liber Exodus 6, 23)

  • at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutihel quæ peperit ei Finees hii sunt principes familiarum leviticarum per cognationes suas (Liber Exodus 6, 25)

  • iste est Aaron et Moses quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas (Liber Exodus 6, 26)

  • hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Ægypti ut educant filios Israël de Ægypto iste Moses et Aaron (Liber Exodus 6, 27)

  • dixitque Dominus ad Mosen ecce constitui te Deum Pharaonis Aaron frater tuus erit propheta tuus (Liber Exodus 7, 1)

  • fecit itaque Moses et Aaron sicut præceperat Dominus ita egerunt (Liber Exodus 7, 6)

  • erat autem Moses octoginta annorum et Aaron octoginta trium quando locuti sunt ad Pharaonem (Liber Exodus 7, 7)

  • dixitque Dominus ad Mosen et Aaron (Liber Exodus 7, 8)

  • cum dixerit vobis Pharao ostendite signa dices ad Aaron tolle virgam tuam et proice eam coram Pharao ac vertatur in colubrum (Liber Exodus 7, 9)

  • ingressi itaque Moses et Aaron ad Pharaonem fecerunt sicut præceperat Dominus tulitque Aaron virgam coram Pharao et servis ejus quæ versa est in colubrum (Liber Exodus 7, 10)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina