Talált 122 Eredmények: Audivit
ut audivit autem Jonathas et populus sermones istos non crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitiæ magnæ quam fecerat in Israël et tribulaverat eos valde (Liber I Maccabaeorum 10, 46)
et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est Antiochiam (Liber I Maccabaeorum 10, 68)
ut audivit autem Jonathas sermones Apollonii motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Hierusalem et concurrit ei Simon frater ejus in adiutorium (Liber I Maccabaeorum 10, 74)
et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum (Liber I Maccabaeorum 10, 77)
et factum est ut audivit Alexander rex sermones istos addidit adhuc glorificare Jonathan (Liber I Maccabaeorum 10, 88)
et audivit Alexander et venit ad eum in bello et produxit Ptolomeus rex exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum (Liber I Maccabaeorum 11, 15)
et ut audivit iratus est et statim venit Ptolomaidam et scripsit Jonathæ ne obsideret sed occurreret sibi ad conloquium festinato (Liber I Maccabaeorum 11, 22)
ut audivit autem Jonathas jussit obsideri et elegit de senioribus Israël et de sacerdotibus et dedit se periculo (Liber I Maccabaeorum 11, 23)
et audivit Jonathas quia prævaricati sunt principes Demetrii in Cades quæ est in Galilea cum exercitu multo volentes eum removere a negotio regni (Liber I Maccabaeorum 11, 63)
et audivit Jonathas quoniam egressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum (Liber I Maccabaeorum 12, 24)
audivit enim quod vellent præsidium tradere partibus Demetrii et posuit ibi custodes ut custodirent eam (Liber I Maccabaeorum 12, 34)
et audivit Simon quod congregavit Tryfon exercitum copiosum ut veniret in terram Juda et adtereret eam (Liber I Maccabaeorum 13, 1)