Talált 4922 Eredmények: Arca Autem Noe
dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam super terram Ægypti ad lucustam ut ascendat super eam et devoret omnem herbam quæ residua fuit grandini (Liber Exodus 10, 12)
dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam in cælum et sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ ut palpari queant (Liber Exodus 10, 21)
nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco in quo erat ubicumque autem habitabant filii Israël lux erat (Liber Exodus 10, 23)
induravit autem Dominus cor Pharaonis et noluit dimittere eos (Liber Exodus 10, 27)
dabit autem Dominus gratiam populo coram Ægyptiis fuitque Moses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharao et omni populo (Liber Exodus 11, 3)
apud omnes autem filios Israël non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël (Liber Exodus 11, 7)
et exivit a Pharaone iratus nimis dixit autem Dominus ad Mosen non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Ægypti (Liber Exodus 11, 9)
Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quæ scripta sunt coram Pharaone et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israël de terra sua (Liber Exodus 11, 10)
sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum adsumet vicinum suum qui junctus est domui ejus juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni (Liber Exodus 12, 4)
erit autem agnus absque macula masculus anniculus juxta quem ritum tolletis et hedum (Liber Exodus 12, 5)
sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim phase id est transitus Domini (Liber Exodus 12, 11)
erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti (Liber Exodus 12, 13)