Talált 81 Eredmények: Aquarum

  • et pedes ejus similes orichalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox aquarum multarum (Apocalypsis Ioannis 1, 15)

  • quoniam agnus qui in medio throni est reget illos et deducet eos ad vitæ fontes aquarum et absterget Deus omnem lacrimam ex oculis eorum (Apocalypsis Ioannis 7, 17)

  • et tertius angelus tuba cecinit et cecidit de cælo stella magna ardens tamquam facula et cecidit in tertiam partem fluminum et in fontes aquarum (Apocalypsis Ioannis 8, 10)

  • et nomen stellæ dicitur Absinthius et facta est tertia pars aquarum in absinthium et multi hominum mortui sunt de aquis quia amaræ factæ sunt (Apocalypsis Ioannis 8, 11)

  • et audivi vocem de cælo tamquam vocem aquarum multarum et tamquam vocem tonitrui magni et vocem quam audivi sicut citharœdorum citharizantium in citharis suis (Apocalypsis Ioannis 14, 2)

  • dicens magna voce timete Deum et date illi honorem quia venit hora judicii ejus et adorate eum qui fecit cælum et terram et mare et fontes aquarum (Apocalypsis Ioannis 14, 7)

  • et tertius effudit fialam suam super flumina et super fontes aquarum et factus est sanguis (Apocalypsis Ioannis 16, 4)

  • et audivi angelum aquarum dicentem justus es qui es et qui eras sanctus quia hæc judicasti (Apocalypsis Ioannis 16, 5)

  • et audivi quasi vocem turbæ magnæ et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium alleluja quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens (Apocalypsis Ioannis 19, 6)


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina