Mosaico decorativo

Talált 1981 Eredmények: Angelus Domini

  • ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis ut stet et ministret nomini Domini ipse et filii ejus in sempiternum (Liber Deuteronomii 18, 5)

  • ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb quando contio congregata est atque dixisti ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo ne moriar (Liber Deuteronomii 18, 16)

  • hoc habebis signum quod in nomine Domini propheta ille prædixerit et non evenerit hoc Dominus non locutus est sed per tumorem animi sui propheta confinxit et idcirco non timebis eum (Liber Deuteronomii 18, 22)

  • non intrabit eunuchus adtritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam Domini (Liber Deuteronomii 23, 1)

  • non ingredietur mamzer hoc est de scorto natus in ecclesiam Domini usque ad decimam generationem (Liber Deuteronomii 23, 2)

  • Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in æternum (Liber Deuteronomii 23, 3)

  • qui nati fuerint ex eis tertia generatione intrabunt ecclesiam Domini (Liber Deuteronomii 23, 8)

  • non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum (Liber Deuteronomii 23, 18)

  • suscipiensque sacerdos cartallum de manu ejus ponet ante altare Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 26, 4)

  • et loqueris in conspectu Domini Dei tui Syrus persequebatur patrem meum qui descendit in Ægyptum et ibi peregrinatus est in paucissimo numero crevitque in gentem magnam et robustam et infinitæ multitudinis (Liber Deuteronomii 26, 5)

  • et idcirco nunc offero primitias frugum terræ quam dedit Dominus mihi et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui adorato Domino Deo tuo (Liber Deuteronomii 26, 10)

  • loquerisque in conspectu Domini Dei tui abstuli quod sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levitæ et advenæ pupillo et viduæ sicut jussisti mihi non præterivi mandata tua nec sum oblitus imperii (Liber Deuteronomii 26, 13)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina