Talált 11555 Eredmények: Ad
rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis sacrificii Domini (Liber Leviticus 8, 28)
adsumensque unguentum et sanguinem qui erat in altari aspersit super Aaron et vestimenta ejus et super filios illius ac vestes eorum (Liber Leviticus 8, 30)
de ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus usque ad diem quo conplebitur tempus consecrationis vestræ septem enim diebus finitur consecratio (Liber Leviticus 8, 33)
facto autem octavo die vocavit Moses Aaron et filios ejus ac majores natu Israël dixitque ad Aaron (Liber Leviticus 9, 1)
et ad filios Israël loqueris tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum (Liber Leviticus 9, 3)
tulerunt ergo cuncta quæ jusserat Moses ad ostium tabernaculi ubi cum omnis staret multitudo (Liber Leviticus 9, 5)
dixit et ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo offer holocaustum et deprecare pro te et pro populo cumque mactaveris hostiam populi ora pro eo sicut præcepit Dominus (Liber Leviticus 9, 7)
statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo (Liber Leviticus 9, 8)
cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim ejus (Liber Leviticus 9, 9)
adipemque et renunculos ac reticulum jecoris quæ sunt pro peccato adolevit super altare sicut præceperat Dominus Mosi (Liber Leviticus 9, 10)
addens in sacrificio libamenta quæ pariter offeruntur et adolens ea super altare absque cærimoniis holocausti matutini (Liber Leviticus 9, 17)
adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum jecoris (Liber Leviticus 9, 19)