Talált 11555 Eredmények: Ad
erat autem Maria Magdalene et Johanna et Maria Jacobi et ceteræ quæ cum eis erant quæ dicebant ad apostolos hæc (Evangelium secundum Lucam 24, 10)
Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat (Evangelium secundum Lucam 24, 12)
et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus (Evangelium secundum Lucam 24, 13)
et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant (Evangelium secundum Lucam 24, 14)
et factum est dum fabularentur et secum quærerent et ipse Jesus adpropinquans ibat cum illis (Evangelium secundum Lucam 24, 15)
et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes (Evangelium secundum Lucam 24, 17)
et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum (Evangelium secundum Lucam 24, 20)
sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos quæ ante lucem fuerunt ad monumentum (Evangelium secundum Lucam 24, 22)
et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt (Evangelium secundum Lucam 24, 24)
et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ (Evangelium secundum Lucam 24, 25)
et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire (Evangelium secundum Lucam 24, 28)
et cœgerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est jam dies et intravit cum illis (Evangelium secundum Lucam 24, 29)