Talált 11555 Eredmények: Ad
vos estis sal terræ quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus (Evangelium secundum Matthaeum 5, 13)
nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere (Evangelium secundum Matthaeum 5, 17)
si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te (Evangelium secundum Matthaeum 5, 23)
relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum (Evangelium secundum Matthaeum 5, 24)
esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius judici et judex tradat te ministro et in carcerem mittaris (Evangelium secundum Matthaeum 5, 25)
amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem (Evangelium secundum Matthaeum 5, 26)
ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam jam mœchatus est eam in corde suo (Evangelium secundum Matthaeum 5, 28)
ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam mœchari et qui dimissam duxerit adulterat (Evangelium secundum Matthaeum 5, 32)
et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo (Evangelium secundum Matthaeum 5, 41)
adtendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est (Evangelium secundum Matthaeum 6, 1)
nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum (Evangelium secundum Matthaeum 6, 8)
quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum (Evangelium secundum Matthaeum 6, 27)