Talált 11555 Eredmények: Ad
et in quadriga tertia equi albi et in quadriga quarta equi varii fortes (Prophetia Zachariae 6, 3)
et respondi et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid sunt hæc domine mi (Prophetia Zachariae 6, 4)
et respondit angelus et ait ad me isti sunt quattuor venti cæli qui egrediuntur ut stent coram Dominatore omnis terræ (Prophetia Zachariae 6, 5)
in quo erant equi nigri egrediebantur in terra aquilonis et albi egressi sunt post eos et varii egressi sunt ad terram austri (Prophetia Zachariae 6, 6)
et vocavit me et locutus est ad me dicens ecce qui egrediuntur in terram aquilonis requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis (Prophetia Zachariae 6, 8)
et factum est verbum Domini ad me dicens (Prophetia Zachariae 6, 9)
et loqueris ad eum dicens hæc ait Dominus exercituum dicens ecce vir Oriens nomen ejus et subter eum orietur et ædificabit templum Domino (Prophetia Zachariae 6, 12)
et qui procul sunt venient et ædificabunt in templo Domini et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos erit autem hoc si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri (Prophetia Zachariae 6, 15)
et factum est in anno quarto Darii regis factum est verbum Domini ad Zacchariam in quarta mensis noni qui est casleu (Prophetia Zachariae 7, 1)
et miserunt ad domum Dei Sarasar et Rogomelech et viri qui erant cum eo ad deprecandam faciem Domini (Prophetia Zachariae 7, 2)
et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens (Prophetia Zachariae 7, 4)
loquere ad omnem populum terræ et ad sacerdotes dicens cum jejunaretis et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos numquid jejunium jejunastis mihi (Prophetia Zachariae 7, 5)