Talált 11555 Eredmények: Ad
in vicesima et quarta noni mensis in anno secundo Darii factum est verbum Domini ad Aggeum prophetam dicens (Prophetia Aggaei 2, 11)
cum accederetis ad acervum viginti modiorum et fierent decem intraretis ad torcular ut exprimeretis quinquaginta lagœnas et fiebant viginti (Prophetia Aggaei 2, 17)
percussi vos vento urente et aurugine et grandine omnia opera manuum vestrarum et non fuit in vobis qui reverteretur ad me dicit Dominus (Prophetia Aggaei 2, 18)
numquid jam semen in germine est et adhuc vinea et ficus et malogranatum et lignum olivæ non floruit ex die ista benedicam (Prophetia Aggaei 2, 20)
et factum est verbum Domini secundo ad Aggeum in vicesima et quarta mensis dicens (Prophetia Aggaei 2, 21)
loquere ad Zorobabel ducem Juda dicens ego movebo cælum pariter et terram (Prophetia Aggaei 2, 22)
et subvertam solium regnorum et conteram fortitudinem regni gentium et subvertam quadrigam et ascensorem ejus et descendent equi et ascensores eorum vir in gladio fratris sui (Prophetia Aggaei 2, 23)
in die illo dicit Dominus exercituum adsumam te Zorobabel fili Salathihel serve meus dicit Dominus et ponam te quasi signaculum quia te elegi dicit Dominus exercituum (Prophetia Aggaei 2, 24)
in mense octavo in anno secundo Darii factum est verbum Domini ad Zacchariam filium Barachiæ filium Addo prophetam dicens (Prophetia Zachariae 1, 1)
et dices ad eos hæc dicit Dominus exercituum convertimini ad me ait Dominus exercituum et convertar ad vos dicit Dominus exercituum (Prophetia Zachariae 1, 3)
ne sitis sicut patres vestri ad quos clamabant prophetæ priores dicentes hæc dicit Dominus exercituum convertimini de viis vestris malis et cogitationibus vestris pessimis et non audierunt neque adtenderunt ad me dicit Dominus (Prophetia Zachariae 1, 4)
verumtamen verba mea et legitima mea quæ mandavi servis meis prophetis numquid non conprehenderunt patres vestros et conversi sunt et dixerunt sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis (Prophetia Zachariae 1, 6)