Mosaico decorativo

Talált 11555 Eredmények: Ad

  • festinusque Moses curvatus est pronus in terram et adorans (Liber Exodus 34, 8)

  • ait si inveni gratiam in conspectu tuo Domine obsecro ut gradiaris nobiscum populus enim duræ cervicis est et auferas iniquitates nostras atque peccata nosque possideas (Liber Exodus 34, 9)

  • noli adorare deum alienum Dominus Zelotes nomen ejus Deus est æmulator (Liber Exodus 34, 14)

  • ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum ne cum fornicati fuerint cum diis suis et adoraverint simulacra eorum vocet te quispiam ut comedas de immolatis (Liber Exodus 34, 15)

  • sollemnitatem ebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ et sollemnitatem quando redeunte anni tempore cuncta conduntur (Liber Exodus 34, 22)

  • dixitque Dominus ad Mosen scribe tibi verba hæc quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus (Liber Exodus 34, 27)

  • fecit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba fœderis decem (Liber Exodus 34, 28)

  • venerunt ad eum etiam omnes filii Israël quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai (Liber Exodus 34, 32)

  • quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat donec exiret et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata (Liber Exodus 34, 34)

  • qui videbant faciem egredientis Mosi esse cornutam sed operiebat rursus ille faciem suam si quando loquebatur ad eos (Liber Exodus 34, 35)

  • igitur congregata omni turba filiorum Israël dixit ad eos hæc sunt quæ jussit Dominus fieri (Liber Exodus 35, 1)

  • et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israël iste est sermo quem præcepit Dominus dicens (Liber Exodus 35, 4)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina