Talált 11555 Eredmények: Ad
fugavitque Josue Amalech et populum ejus in ore gladii (Liber Exodus 17, 13)
dixit autem Dominus ad Mosen scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Josue delebo enim memoriam Amalech sub cælo (Liber Exodus 17, 14)
cumque audisset Jethro sacerdos Madian cognatus Mosi omnia quæ fecerat Deus Mosi et Israël populo suo eo quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto (Liber Exodus 18, 1)
et duos filios ejus quorum unus vocabatur Gersan dicente patre advena fui in terra aliena (Liber Exodus 18, 3)
alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus et eruit me de gladio Pharaonis (Liber Exodus 18, 4)
venit ergo Jethro cognatus Mosi et filii ejus et uxor ad Mosen in desertum ubi erat castrametatus juxta montem Dei (Liber Exodus 18, 5)
et mandavit Mosi dicens ego cognatus tuus Jethro venio ad te et uxor tua et duo filii tui cum ea (Liber Exodus 18, 6)
qui egressus in occursum cognati sui adoravit et osculatus est eum salutaveruntque se mutuo verbis pacificis cumque intrasset tabernaculum (Liber Exodus 18, 7)
altero autem die sedit Moses ut judicaret populum qui adsistebat Mosi de mane usque ad vesperam (Liber Exodus 18, 13)
quod cum vidisset cognatus ejus omnia scilicet quæ agebat in populo ait quid est hoc quod facis in plebe cur solus sedes et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam (Liber Exodus 18, 14)
cui respondit Moses venit ad me populus quærens sententiam Dei (Liber Exodus 18, 15)
cumque acciderit eis aliqua disceptatio veniunt ad me ut judicem inter eos et ostendam præcepta Dei et leges ejus (Liber Exodus 18, 16)