Talált 11555 Eredmények: Ad
audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi Jacob Jacob cui respondit ecce adsum (Liber Genesis 46, 2)
ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem Joseph quoque ponet manum suam super oculos tuos (Liber Genesis 46, 4)
surrexit Jacob a puteo Juramenti tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem (Liber Genesis 46, 5)
filii Gad Sephion et Haggi Suni et Esebon Heri et Arodi et Areli (Liber Genesis 46, 16)
misit autem Judam ante se ad Joseph ut nuntiaret ei et ille occurreret in Gessen (Liber Genesis 46, 28)
quo cum pervenisset juncto Joseph curru suo ascendit obviam patri ad eundem locum vidensque eum inruit super collum ejus et inter amplexus flevit (Liber Genesis 46, 29)
dixitque pater ad Joseph jam lætus moriar quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo (Liber Genesis 46, 30)
et ille locutus est ad fratres et ad omnem domum patris sui ascendam et nuntiabo Pharaoni dicamque ei fratres mei et domus patris mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad me (Liber Genesis 46, 31)
et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum pecora sua et armenta et omnia quæ habere potuerunt adduxerunt secum (Liber Genesis 46, 32)
ad peregrinandum in terra tua venimus quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen (Liber Genesis 47, 4)
dixit itaque rex ad Joseph pater tuus et fratres tui venerunt ad te (Liber Genesis 47, 5)
terra Ægypti in conspectu tuo est in optimo loco fac habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios constitue illos magistros pecorum meorum (Liber Genesis 47, 6)